라틴어 문장 검색

rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 13:2)
tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 18:7)
nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 13 4:2)
plerique vestem linteam stillante fingunt sanguine, tutamen ut sacrum suis domi reservent posteris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.104)
At qui deinde locum tenuit virtute secundum, levibus huic hamis consertam auroque trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse victor apud rapidum Simoënta sub Ilio alto, donat habere viro, decus et tutamen in armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION